O Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite!
Fortune plango stillantibus ocellis
quod sua michi munera subtrahit rebellis
Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur, Occasio calvata.
Verum est, quod legitur, fronte capillata, sed plerumque sequitur, Occasio calvata.
In Fortune solio sederam elatus,
prosperitatis vario flore coronatus
quicquid enim florui, felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus
quicquid enim florui, felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus
Fortune rota volvitur: descendo minoratus
alter in altum tollitur nimis exaltatus
rex sedet in vertice, caveat ruinam, nam sub axe legimus, Hecubam reginam.
rex sedet in vertice, caveat ruinam, nam sub axe legimus, Hecubam reginam.